| 1. | tædet animam meam vitæ meæ dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animæ meæ |
| 2. | dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita judices |
| 3. | numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves |
| 4. | numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis |
| 5. | numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora |
| 6. | ut quæras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris |
| 7. | et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere |
| 8. | manus tuæ plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente præcipitas me |
| 9. | memento quæso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me |
| 10. | nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti |
| 11. | pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me |
| 12. | vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum |
| 13. | licet hæc celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris |
| 14. | si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris |
| 15. | et si impius fuero væ mihi est et si justus non levabo caput saturatus adflictione et miseria |
| 16. | et propter superbiam quasi leænam capies me reversusque mirabiliter me crucias |
| 17. | instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et pœnæ militant in me |
| 18. | quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret |
| 19. | fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum |
| 20. | numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum |
| 21. | antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine |
| 22. | terram miseriæ et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans |