| 1. | dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua |
| 2. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus |
| 3. | qui apparui Abraham Isaac et Jacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis |
| 4. | pepigique cum eis fœdus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenæ |
| 5. | ego audivi gemitum filiorum Israël quo Ægyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei |
| 6. | ideo dic filiis Israël ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis |
| 7. | et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum |
| 8. | et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus |
| 9. | narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum |
| 10. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 11. | ingredere et loquere ad Pharao regem Ægypti ut dimittat filios Israël de terra sua |
| 12. | respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis |
| 13. | locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti |
| 14. | isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Æsrom et Charmi |
| 15. | hæ cognationes Ruben filii Symeon Jamuhel et Jamin et Aod Jachin et Sœr et Saul filius Chananitidis hæ progenies Symeon |
| 16. | et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem |
| 17. | filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas |
| 18. | filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitæ Caath centum triginta tres |
| 19. | filii Merari Mooli et Musi hæ cognationes Levi per familias suas |
| 20. | accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem |
| 21. | filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri |
| 22. | filii quoque Ozihel Misaël et Elsaphan et Sethri |
| 23. | accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quæ peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar |
| 24. | filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hæ sunt cognationes Coritarum |
| 25. | at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quæ peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas |
| 26. | iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas |
| 27. | hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron |
| 28. | in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Ægypti |
| 29. | et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Ægypti omnia quæ ego loquor tibi |
| 30. | et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao |