| 1. | non suscipies vocem mendacii nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium |
| 2. | non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies |
| 3. | pauperis quoque non misereberis in negotio |
| 4. | si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum |
| 5. | si videris asinum odientis te jacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo |
| 6. | non declinabis in judicio pauperis |
| 7. | mendacium fugies insontem et justum non occides quia aversor impium |
| 8. | nec accipias munera quæ excæcant etiam prudentes et subvertunt verba justorum |
| 9. | peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti |
| 10. | sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges ejus |
| 11. | anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo |
| 12. | sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena |
| 13. | omnia quæ dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non jurabitis neque audietur ex ore vestro |
| 14. | tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis |
| 15. | sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut præcepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto non apparebis in conspectu meo vacuus |
| 16. | et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quæcumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro |
| 17. | ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo |
| 18. | non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane |
| 19. | primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suæ |
| 20. | ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi |
| 21. | observa eum et audi vocem ejus nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo |
| 22. | quod si audieris vocem ejus et feceris omnia quæ loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te |
| 23. | præcedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Jebuseum quos ego contribo |
| 24. | non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum |
| 25. | servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui |
| 26. | non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo |
| 27. | terrorem meum mittam in præcursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam |
| 28. | emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam intrœas |
| 29. | non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiæ |
| 30. | paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram |
| 31. | ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro |
| 32. | non inibis cum eis fœdus nec cum diis eorum |
| 33. | non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum |