| 1. | hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt Ægyptum cum Jacob singuli cum domibus suis introjerunt |
| 2. | Ruben Symeon Levi Juda |
| 3. | Isachar Zabulon et Beniamin |
| 4. | Dan et Nepthalim Gad et Aser |
| 5. | erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob septuaginta Joseph autem in Ægypto erat |
| 6. | quo mortuo et universis fratribus ejus omnique cognatione illa |
| 7. | filii Israël creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram |
| 8. | surrexit interea rex novus super Ægyptum qui ignorabat Joseph |
| 9. | et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israël multus et fortior nobis |
| 10. | venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra |
| 11. | præposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses |
| 12. | quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant |
| 13. | oderantque filios Israël Ægyptii et adfligebant inludentes eis |
| 14. | atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terræ operibus premebantur |
| 15. | dixit autem rex Ægypti obsetricibus Hebræorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua |
| 16. | præcipiens eis quando obsetricabitis Hebræas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate |
| 17. | timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti sed conservabant mares |
| 18. | quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis |
| 19. | quæ responderunt non sunt hebrææ sicut ægyptiæ mulieres ipsæ enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt |
| 20. | bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis |
| 21. | et quia timuerant obsetrices Deum ædificavit illis domos |
| 22. | præcepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate |