| 1. | Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse ædificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis |
| 2. | ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros ejus in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum |
| 3. | per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas ejus in altitudine turrium |
| 4. | et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum |
| 5. | anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum |
| 6. | in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum |
| 7. | tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor ejus elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano |
| 8. | et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdrælon |
| 9. | et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Jordanem usque Hierusalem et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad montes Æthiopiæ |
| 10. | ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum |
| 11. | qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt |
| 12. | tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et juravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his |