| 1. | igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum |
| 2. | dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe |
| 3. | cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus |
| 4. | memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo |
| 5. | cum autem et ipsa conpleverit tempus vitæ suæ sepelies eam circa me |
| 6. | omnibus autem diebus vitæ tuæ Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et prætermittas præcepta Dei nostri |
| 7. | ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini |
| 8. | quomodo potueris ita esto misericors |
| 9. | si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude |
| 10. | præmium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis |
| 11. | quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras |
| 12. | fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam |
| 13. | adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire |
| 14. | superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio |
| 15. | quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat |
| 16. | quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias |
| 17. | panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege |
| 18. | panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus |
| 19. | consilium semper a sapiente perquire |
| 20. | omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant |
| 21. | indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum ejus apud me habeo |
| 22. | et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum |
| 23. | noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene |