| 1. | Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quæ est in superioribus Galileæ supra Naasson post viam quæ ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet |
| 2. | cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit |
| 3. | ita ut omnia quæ habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret |
| 4. | cumque esset junior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere |
| 5. | denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israël hic solus fugiebat consortia omnium |
| 6. | et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens |
| 7. | ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem |
| 8. | hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat |
| 9. | cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei |
| 10. | ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato |
| 11. | igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua |
| 12. | et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum |
| 13. | et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis |
| 14. | et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quæcumque facere voluisset |
| 15. | pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis |
| 16. | cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti |
| 17. | et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu ejus sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti |
| 18. | post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo |
| 19. | Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis |
| 20. | esurientes alebat nudis vestimenta præbebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat |
| 21. | denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum |
| 22. | at ubi nuntiatum est regi jussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam ejus |
| 23. | Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum |
| 24. | post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius |
| 25. | et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas ejus restituta est ei |