| 1. | anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israël regnavit Azarias filius Amasiæ regis Judæ |
| 2. | sedecim annorum erat cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Jecelia de Hierusalem |
| 3. | fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus |
| 4. | verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis |
| 5. | percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ |
| 6. | reliqua autem sermonum Azariæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda |
| 7. | et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David et regnavit Joatham filius ejus pro eo |
| 8. | anno tricesimo octavo Azariæ regis Judæ regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israël in Samaria sex mensibus |
| 9. | et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres ejus non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël |
| 10. | coniuravit autem contra eum Sellum filius Jabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo |
| 11. | reliqua autem verborum Zacchariæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël |
| 12. | ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israël factumque est ita |
| 13. | Sellum filius Jabes regnavit tricesimo nono anno Azariæ regis Judæ regnavit autem uno mense in Samaria |
| 14. | et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Jabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo |
| 15. | reliqua autem verborum Sellum et coniuratio ejus per quam tetendit insidias nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël |
| 16. | tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos ejus de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes prægnantes ejus et scidit eas |
| 17. | anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria |
| 18. | fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël cunctis diebus ejus |
| 19. | veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum ejus |
| 20. | indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra |
| 21. | reliqua autem sermonum Manahem et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël |
| 22. | et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceja filius ejus pro eo |
| 23. | anno quinquagesimo Azariæ regis Judæ regnavit Phaceja filius Manahem super Israël in Samaria biennio |
| 24. | et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël |
| 25. | coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliæ dux ejus et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ juxta Argob et juxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo |
| 26. | reliqua autem sermonum Phaceja et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël |
| 27. | anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Judæ regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis |
| 28. | et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël |
| 29. | in diebus Phacee regis Israël venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Ajom et Abel domum Maacha et Janœ et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios |
| 30. | coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliæ et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziæ |
| 31. | reliqua autem sermonum Phacee et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël |
| 32. | anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda |
| 33. | viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc |
| 34. | fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus operatus est |
| 35. | verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam |
| 36. | reliqua autem sermonum Joatham et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda |
| 37. | in diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ et Phacee filium Romeliæ |
| 38. | et dormivit Joatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius ejus pro eo |