| 1. | benedixitque Deus Nœ et filiis ejus et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram |
| 2. | et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt |
| 3. | et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia |
| 4. | excepto quod carnem cum sanguine non comedetis |
| 5. | sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis |
| 6. | quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo |
| 7. | vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam |
| 8. | hæc quoque dixit Deus ad Nœ et ad filios ejus cum eo |
| 9. | ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos |
| 10. | et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ |
| 11. | statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram |
| 12. | dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas |
| 13. | arcum meum ponam in nubibus et erit signum fœderis inter me et inter terram |
| 14. | cumque obduxero nubibus cælum apparebit arcus meus in nubibus |
| 15. | et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem |
| 16. | eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram |
| 17. | dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram |
| 18. | erant igitur filii Nœ qui egressi sunt de arca Sem Ham et Jafeth porro Ham ipse est pater Chanaan |
| 19. | tres isti sunt filii Nœ et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram |
| 20. | cœpitque Nœ vir agricola exercere terram et plantavit vineam |
| 21. | bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo |
| 22. | quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras |
| 23. | at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt |
| 24. | evigilans autem Nœ ex vino cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor |
| 25. | ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis |
| 26. | dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus ejus |
| 27. | dilatet Deus Jafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus ejus |
| 28. | vixit autem Nœ post diluvium trecentis quinquaginta annis |
| 29. | et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est |