| 1. | levans autem Jacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liæ et Raël ambarumque famularum |
| 2. | et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios ejus in secundo loco Raël autem et Joseph novissimos |
| 3. | et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus |
| 4. | currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit |
| 5. | levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo |
| 6. | et adpropinquantes ancillæ et filii earum incurvati sunt |
| 7. | accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Joseph et Raël adoraverunt |
| 8. | quænam sunt inquit istæ turmæ quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo |
| 9. | et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi |
| 10. | dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius |
| 11. | et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens |
| 12. | ait gradiamur simul eroque socius itineris tui |
| 13. | dixit Jacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges |
| 14. | præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir |
| 15. | respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei |
| 16. | reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir |
| 17. | et Jacob venit in Soccoth ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula |
| 18. | transivitque in Salem urbem Sycimorum quæ est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriæ et habitavit juxta oppidum |
| 19. | emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis |
| 20. | et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israël |