| 1. | quæ postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum |
| 2. | ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi |
| 3. | igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos juvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem præceperat ei Deus |
| 4. | die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul |
| 5. | dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos |
| 6. | tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul |
| 7. | dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti |
| 8. | dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter |
| 9. | veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo ædificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum |
| 10. | extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium |
| 11. | et ecce angelus Domini de cælo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum |
| 12. | dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me |
| 13. | levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio |
| 14. | appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit |
| 15. | vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo dicens |
| 16. | per memet ipsum juravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito |
| 17. | benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum |
| 18. | et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ quia obœdisti voci meæ |
| 19. | reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi |
| 20. | his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo |
| 21. | Hus primogenitum et Buz fratrem ejus Camuhel patrem Syrorum |
| 22. | et Chased et Azau Pheldas quoque et Jedlaph |
| 23. | ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham |
| 24. | concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha |